s. O socia thalami, sicine aduentum uiri et expetiti coniugis uultum excipis? 865 quin ense uiduas dexteram atque animum mihi restituis et te quidquid e uita fugat expromis? *Ph.* Eheu, per tui sceptrum imperi, magnanime Theseu, perque natorum indolem tuosque reditus perque iam cineres meos, 870 permitte mortem. *Th.* Causa quae cogit mori? *Ph.* Si causa leti dicitur, fructus perit. *Th.* Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet. *Ph.* Aures pudica coniugis solas timet. *Th.* Effare: fido pectore arcana occulam. 875 *Ph.* Alium silere quod uoles, primus sile. *Th.* Leti facultas nulla continget tibi. *Ph.* Mori uolenti desse mors numquam potest. *Th.* Quod sit luendum morte delictum indica. *Ph.* Quod uiuo. *Th.* Lacrimae nonne te nostrae mouent? 880 *Ph.* Mors optima est perire lacrimandum suis. *Th.* Silere pergit.--uerbere ac uinclis anus altrixque prodet quidquid haec fari abnuit. Vincite ferro. uerberum uis extrahat secreta mentis. *Ph.* Ipsa iam fabor, mane. 885 *Th.* Quidnam ora maesta auertis et lacrimas genis subito coortas ueste praetenta optegis? *Ph.* Te te, creator caelitum, testem inuoco, et te, coruscum lucis aetheriae iubar, ex cuius ortu nostra dependet domus: 890 temptata precibus restiti; ferro ac minis non cessit animus: uim tamen corpus tulit. labem hanc pudoris eluet noster cruor. *Th.* Quis, ede, nostri decoris euersor fuit? *Ph.* Quem rere minime. *Th.* Quis sit audire expeto. 895 *Ph.* Hic dicet ensis, quem tumultu territus liquit stuprator ciuium accursum timens. *Th.* Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor? regale patriis asperum signis ebur capulo refulget, gentis Actaeae decus. 900 sed ipse quonam euasit? *Ph.* Hi trepidum fuga uidere famuli concitum celeri pede. *Th.* Pro sancta Pietas, pro gubernator poli et qui secundum fluctibus regnum moues, unde ista uenit generis infandi lues? 905 hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes Colchusque Phasis? redit ad auctores genus stirpemque primam degener sanguis refert. est prorsus iste gentis armiferae furor, odisse Veneris foedera et castum diu 910 uulgare populis corpus. o taetrum genus nullaque uictum lege melioris soli! ferae quoque ipsae Veneris euitant nefas, generisque leges inscius seruat pudor. Vbi uultus ille et ficta maiestas uiri 915 atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens, morumque senium triste et affectus graues? o uita fallax, abditos sensus geris animisque pulcram turpibus faciem induis: pudor impudentem celat, audacem quies, 920 pietas nefandum; uera fallaces probant simulantque molles dura. siluarum incola ille efferatus castus intactus rudis, mihi te reseruas? a meo primum toro et scelere tanto placuit ordiri uirum? 925 iam iam superno numini grates ago, quod icta nostra cecidit Antiope manu, quod non ad antra Stygia descendens tibi matrem reliqui. Profugus ignotas procul percurre gentes: te licet terra ultimo 930 summota mundo dirimat Oceani plagis orbemque nostris pedibus obuersum colas, licet in recessu penitus extremo abditus horrifera celsi regna transieris poli hiemesque supra positus et canas niues 935 gelidi frementes liqueris Boreae minas post te furentes, sceleribus poenas dabis. profugum per omnis pertinax latebras premam: longinqua clausa abstrusa diuersa inuia emetiemur, nullus obstabit locus: 940 scis unde redeam. tela quo mitti haud queunt, huc uota mittam: genitor aequoreus dedit ut uota prono terna concipiam deo, et inuocata munus hoc sanxit Styge. En perage donum triste, regnator freti! 945 non cernat ultra lucidum Hippolytus diem adeatque manes iuuenis iratos patri. fer abominandam nunc opem gnato, parens: numquam supremum numinis munus tui consumeremus, magna ni premerent mala; 950 inter profunda Tartara et Ditem horridum et imminentes regis inferni minas, uoto peperci: redde nunc pactam fidem.-- genitor, moraris? cur adhuc undae silent? nunc atra uentis nubila impellentibus 955 subtexe noctem, sidera et caelum eripe, effunde pontum, uulgus aequoreum cie fluctusque ab ipso tumidus Oceano uoca. *Chorvs* O magna parens, Natura, deum tuque igniferi rector Olympi, 960 qui sparsa cito sidera mundo cursusque uagos rapis astrorum celerique polos cardine uersas, cur tanta tibi cura perennes agitare uices aetheris alti, 965 ut nunc canae frigora brumae nudent siluas, nunc arbustis redeant umbrae, nunc aestiui colla leonis Cererem magno feruore coquant 970 uiresque suas temperet annus? sed cur idem qui tanta regis, sub quo uasti pondera mundi librata suos ducunt orbes, hominum nimium securus abes, 975 non sollicitus prodesse bonis, nocuisse malis? Res humanas ordine nullo Fortuna regit sparsitque manu munera caeca peiora fouens: 980 uincit sanctos dira libido, fraus sublimi regnat in aula; tradere turpi fasces populus gaudet, eosdem colit atque odit. tristis uirtus peruersa tulit 985 praemia recti: castos sequitur mala paupertas uitioque potens regnat adulter-- o uane pudor falsumque decus! Sed quid citato nuntius portat gradu rigatque maestis lugubrem uultum genis? 990 *Nvntivs* O sors acerba et dura, famulatus grauis, cur me ad nefandi nuntium casus uocas? *Th.* Ne metue cladis fortiter fari asperas: non imparatum pectus aerumnis gero. *Nvn.* Vocem dolori lingua luctificam negat. 995 *Th.* Proloquere, quae sors aggrauet quassam domum. *Nvn.* Hippolytus, heu me, flebili leto occubat. *Th.* Gnatum parens obisse iam pridem scio: nunc raptor obiit. mortis effare ordinem. *Nvn.* Vt profugus urbem liquit infesto gradu 1000 celerem citatis passibus cursum explicans, celso sonipedes ocius subigit iugo et ora frenis domita substrictis ligat. tum multa secum effatus et patrium solum abominatus saepe genitorem ciet 1005 acerque habenis lora permissis quatit: cum subito uastum tonuit ex alto mare creuitque in astra. nullus inspirat salo uentus, quieti nulla pars caeli strepit placidumque pelagus propria tempestas agit. 1010 non tantus Auster Sicula disturbat freta nec tam furens Ionius exsurgit sinus regnante Coro, saxa cum fluctu tremunt et cana summum spuma Leucaten ferit. consurgit ingens pontus in uastum aggerem, 1015 [tumidumque monstro pelagus in terras ruit] nec ista ratibus tanta construitur lues: terris minatur; fluctus haud cursu leui prouoluitur; nescioquid onerato sinu grauis unda portat. quae nouum tellus caput 1020 ostendet astris? Cyclas exoritur noua? latuere rupes numine Epidauri dei et scelere petrae nobiles Scironides et quae duobus terra comprimitur fretis. Haec dum stupentes sequimur, en totum mare 1025 immugit, omnes undique scopuli adstrepunt; summum cacumen rorat expulso sale, spumat uomitque uicibus alternis aquas qualis per alta uehitur Oceani freta fluctum refundens ore physeter capax. 1030 inhorruit concussus undarum globus soluitque sese et litori inuexit malum maius timore, pontus in terras ruit suumque monstrum sequitur--os quassat tremor. Quis habitus ille corporis uasti fuit! 1035 caerulea taurus colla sublimis gerens erexit altam fronte uiridanti iubam; stant hispidae aures, orbibus uarius color, et quem feri dominator habuisset gregis et quem sub undis natus: hinc flammam uomunt 1040 oculi, hinc relucent caerula insignes nota; opima ceruix arduos tollit toros naresque hiulcis haustibus patulae fremunt; musco tenaci pectus ac palear uiret, longum rubenti spargitur fuco latus; 1045 tum pone tergus ultima in monstrum coit facies et ingens belua immensam trahit squamosa partem. talis extremo mari pistrix citatas sorbet aut frangit rates. Tremuere terrae, fugit attonitum pecus 1050 passim per agros, nec suos pastor sequi meminit iuuencos; omnis e saltu fera diffugit, omnis frigido exsanguis metu uenator horret. solus immunis metu Hippolytus artis continet frenis equos 1055 pauidosque notae uocis hortatu ciet. Est alta ad Argos collibus ruptis uia, uicina tangens spatia suppositi maris; hic se illa moles acuit atque iras parat. ut cepit animos seque praetemptans satis 1060 prolusit irae, praepeti cursu euolat, summam citato uix gradu tangens humum, et torua currus ante trepidantis stetit. contra feroci gnatus insurgens minax uultu nec ora mutat et magnum intonat: 1065 'haud frangit animum uanus hic terror meum: nam mihi paternus uincere est tauros labor.' Inobsequentes protinus frenis equi rapuere cursum iamque derrantes uia, quacumque rabidos pauidus euexit furor, 1070 hac ire pergunt seque per scopulos agunt. at ille, qualis turbido rector mari ratem retentat, ne det obliquum latus, et arte fluctum fallit, haud aliter citos currus gubernat: ora nunc pressis trahit 1075 constricta frenis, terga nunc torto frequens uerbere coercet. sequitur adsiduus comes, nunc aequa carpens spatia, nunc contra obuius oberrat, omni parte terrorem mouens. non licuit ultra fugere: nam toto obuius 1080 incurrit ore corniger ponti horridus. tum uero pauida sonipedes mente exciti imperia soluunt seque luctantur iugo eripere rectique in pedes iactant onus. Praeceps in ora fusus implicuit cadens 1085 laqueo tenaci corpus et quanto magis pugnat, sequaces hoc magis nodos ligat. sensere pecudes facinus--et curru leui, dominante nullo, qua timor iussit ruunt. talis per auras non suum agnoscens onus 1090 Solique falso creditum indignans diem Phaethonta currus deuium excussit polo. Late cruentat arua et inlisum caput scopulis resultat; auferunt dumi comas, et ora durus pulcra populatur lapis 1095 peritque multo uulnere infelix decor. moribunda celeres membra peruoluunt rotae; tandemque raptum truncus ambusta sude medium per inguen stipite ingesto tenet; [paulumque domino currus affixo stetit] 1100 haesere biiuges uulnere--et pariter moram dominumque rumpunt. inde semianimem secant uirgulta, acutis asperi uepres rubis omnisque ruscus corporis partem tulit. Errant per agros funebris famuli manus, 1105 per illa qua distractus Hippolytus loca longum cruenta tramitem signat nota, maestaeque domini membra uestigant canes. necdum dolentum sedulus potuit labor explere corpus--hocine est formae decus? 1110 qui modo paterni clarus imperii comes et certus heres siderum fulsit modo, passim ad supremos ille colligitur rogos et funeri confertur. *Th.* O nimium potens quanto parentes sanguinis uinclo tenes 1115 natura! quam te colimus inuiti quoque! occidere uolui noxium, amissum fleo. *Nvn.* Haud flere honeste quisque quod uoluit potest. *Th.* Equidem malorum maximum hunc cumulum reor, si abominanda casus optanda efficit. 1120 *Nvn.* Et si odia seruas, cur madent fletu genae? *Th.* Quod interemi, non quod amisi, fleo. *Chorvs* Quanti casus, heu, magna rotant! minor in paruis Fortuna furit leuiusque ferit leuiora deus; 1125 seruat placidos obscura quies praebetque senes casa securos. Admota aetheriis culmina sedibus Euros excipiunt, excipiunt Notos, insani Boreae minas 1130 imbriferumque Corum. Raros patitur fulminis ictus umida uallis: tremuit telo Iouis altisoni Caucasus ingens Phrygiumque nemus 1135 matris Cybeles: metuens caelo Iuppiter alto uicina petit; non capit umquam magnos motus humilis tecti plebeia domus. [circa regna tonat] 1140 Volat ambiguis mobilis alis hora, nec ulli praestat uelox Fortuna fidem: hic qui clari sidera mundi nitidumque diem * * * morte relicta 1145 luget maestos tristis reditus ipsoque magis flebile Auerno sedis patriae uidet hospitium. Pallas Actaeae ueneranda genti, quod tuus caelum superosque Theseus 1150 spectat et fugit Stygias paludes, casta nil debes patruo rapaci: constat inferno numerus tyranno. Quae uox ab altis flebilis tectis sonat strictoque uecors Phaedra quid ferro parat? 1155 *Thesevs* Quis te dolore percitam instigat furor? quid ensis iste quidue uociferatio planctusque supra corpus inuisum uolunt? *Phaedra* Me me, profundi saeue dominator freti, inuade et in me monstra caerulei maris 1160 emitte, quidquid intimo Tethys sinu extrema gestat, quidquid Oceanus uagis complexus undis ultimo fluctu tegit. O dure Theseu semper, o numquam tuis tuto reuerse: gnatus et genitor nece 1165 reditus tuos luere; peruertis domum amore semper coniugum aut odio nocens. Hippolyte, tales intuor uultus tuos talesque feci? membra quis saeuus Sinis aut quis Procrustes sparsit aut quis Cresius, 1170 Daedalea uasto claustra mugitu replens, taurus biformis ore cornigero ferox diuulsit? heu me, quo tuus fugit decor oculique nostrum sidus? exanimis iaces? ades parumper uerbaque exaudi mea. 1175 nil turpe loquimur: hac manu poenas tibi soluam et nefando pectori ferrum inseram, animaque Phaedram pariter ac scelere exuam. [et te per undas perque Tartareos lacus, per Styga, per amnes igneos amens sequar] 1180 placemus umbras: capitis exuuias cape laceraeque frontis accipe abscisam comam. non licuit animos iungere, at certe licet iunxisse fata. morere, si casta es, uiro; si incesta, amori. coniugis thalamos petam 1185 tanto impiatos facinore? hoc derat nefas, ut uindicato sancta fruereris toro. o mors amoris una sedamen mali, o mors pudoris maximum laesi decus, confugimus ad te: pande placatos sinus. 1190 Audite, Athenae, tuque, funesta pater peior nouerca: falsa memoraui et nefas, quod ipsa demens pectore insano hauseram, mentita finxi. uana punisti pater, iuuenisque castus crimine incesto iacet, 1195 pudicus, insons--recipe iam mores tuos. mucrone pectus impium iusto patet cruorque sancto soluit inferias uiro. *Th.* Quid facere rapto debeas gnato parens, disce a nouerca: condere Acherontis plagis. 1200 Pallidi fauces Auerni uosque, Taenarii specus, unda miseris grata Lethes uosque, torpentes lacus, impium rapite atque mersum premite perpetuis malis. nunc adeste, saeua ponti monstra, nunc uasti maris, ultimo quodcumque Proteus aequorum abscondit sinu, 1205 meque ouantem scelere tanto rapite in altos gurgites. Tuque semper, genitor, irae facilis assensor meae: morte facili dignus haud sum qui noua natum nece segregem sparsi per agros quique, dum falsum nefas exsequor uindex seuerus, incidi in uerum scelus. 1210 sidera et manes et undas scelere compleui meo: amplius sors nulla restat; regna me norunt tria. In hoc redimus? patuit ad caelum uia, bina ut uiderem funera et geminam necem, caelebs et orbus funebres una face 1215 ut concremarem prolis ac thalami rogos? donator atrae lucis, Alcide, tuum Diti remitte munus; ereptos mihi restitue manes.--impius frustra inuoco mortem relictam: crudus et leti artifex, 1220 exitia machinatus insolita effera, nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga. pinus coacto uertice attingens humum caelo remissum findat in geminas trabes, mittarue praeceps saxa per Scironia? 1225 grauiora uidi, quae pati clausos iubet Phlegethon nocentes igneo cingens uado. quae poena memet maneat et sedes, scio: umbrae nocentes, cedite et ceruicibus his, his repositum degrauet fessas manus 1230 saxum, seni perennis Aeolio labor; me ludat amnis ora uicina alluens; uultur relicto transuolet Tityo ferus meumque poenae semper accrescat iecur; et tu mei requiesce Pirithoi pater: 1235 haec incitatis membra turbinibus ferat nusquam resistens orbe reuoluto rota. Dehisce tellus, recipe me dirum chaos, recipe, haec ad umbras iustior nobis uia est: gnatum sequor--ne metue qui manes regis: 1240 casti uenimus; recipe me aeterna domo non exiturum.--non mouent diuos preces; at, si rogarem scelera, quam proni forent! *Cho.* Theseu, querelis tempus aeternum manet: nunc iusta nato solue et absconde ocius 1245 dispersa foede membra laniatu effero. *Th.* Huc, huc, reliquias uehite cari corporis pondusque et artus temere congestos date. Hippolytus hic est? crimen agnosco meum: ego te peremi; neu nocens tantum semel 1250 solusue fierem, facinus ausurus parens patrem aduocaui. munere en patrio fruor. o triste fractis orbitas annis malum! complectere artus, quodque de nato est super, miserande, maesto pectore incumbens, foue. 1255 Disiecta, genitor, membra laceri corporis in ordinem dispone et errantes loco restitue partes: fortis hic dextrae locus, hic laeua frenis docta moderandis manus ponenda: laeui lateris agnosco notas. 1260 quam magna lacrimis pars adhuc nostris abest! durate trepidae lugubri officio manus, fletusque largos sistite, arentes genae, dum membra nato genitor adnumerat suo corpusque fingit. hoc quid est forma carens 1265 et turpe, multo uulnere abruptum undique? quae pars tui sit dubito; sed pars est tui: hic, hic repone, non suo, at uacuo loco. haecne illa facies igne sidereo nitens, ~inimica flectens lumina? huc cecidit decor? 1270 o dira fata, numinum o saeuus fauor! sic ad parentem natus ex uoto redit? en haec suprema dona genitoris cape, saepe efferendus; interim haec ignes ferant. Patefacite acerbam caede funesta domum; 1275 Mopsopia claris tota lamentis sonet. uos apparate regii flammam rogi; at uos per agros corporis partes uagas inquirite.--istam terra defossam premat, grauisque tellus impio capiti incubet.